### Clause 1 1. Verum, sine mendacio, certum et verissimum. ### Clause 2 2. Quod est inferius, est sicut (id) quod est superius, et quod est superius, est sicut (id) quod est inferius, ad perpetranda¹ miracula rei unius. ### Clause 3 3. Et sicut omnes res fuerunt ab uno, meditatione unius: sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptatione.² ### Clause 4 4. Pater ejus est Sol, mater ejus Luna; (5) portavit illud ventus in ventre suo; (6) nutrix ejus terra est. ### Clause 5 5. Pater omnis thelesmi totius mundi est hic. ### Clause 6 6. Vis (Virtus) ejus integra est, si versa fuerit in terram. ### Clause 7 7. Separabis terram ab igne, subtile a spisso, suaviter, cum magno ingenio. ### Clause 8 8. Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram, et recipit vim superiorum et inferiorum. (11) Sic habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiat (fugiet) a te omnis obscuritas. ### Clause 9 9. Hic (Haec) est totius fortitudinis fortitudo fortis: quia vincet omnem rem subtilem, omnemque solidum³ penetrabit. ### Clause 10 10. Sic mundus creatus est. ### Clause 11 11. Hinc adaptationes erunt mirabiles, quarum modus est hic. ### Clause 12 12. Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes Philosophiae totius mundi. ### Clause 13 13. Completum est quod dixi de operatione Solis.